Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te
petere, quod mihi petendum esset.
P. Sestium quanti faciam ipse optime scio, quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt. is cum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti. hoc idcirco scripsi, ut intellegeres non
solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam
pro Albinio.